- BLAESUS
- BLAESUSnomen viri. Stat. l. 2. Silv. 1. ad Meliorem, v. 191.Noucrat effigiem generosique ardua BlaesiOra puer. -----Et paulo Post, v. 201.----- Et amissi puerum solatia BlaesiTollit humo: -----intimus fuit Melioris, cuius obitum hic magnô luctu atque impensis prosequutus est. Unde Martialis ad eund. l. 8. Epigr. 38. v. 9. l.Qui sollemnibus, anxius, sepultiNomen non sinis interire Blaesi.Et de munifica profusus arcaAd natalitium diem colendumScribarum memori, piaeque turbae,Quod donas, facis ipse Blaesianum.Hoc longum, tibi vita dum mandebit,Hoc et post cineres erit Tributum.Nempe reditum eius tituli (cuiusmodi tributum pensionem vocant hodie) constituit Melior, in honorem Blaesi huius, qui inter Scribas alicui Officio praefuisse videtur, Caspar Barthius Animadvers. l. 1. p. 191. et 194. Vide et Bebius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.